monumenta.ch > Paulus Diaconus > bnf6158.69 > bkeCod.16.208r > bavPal.lat.311.316 > ad Corinthios I, 12 > bnfGrec107.999 > sectio 15 > bsbClm14056.133 > bkeCod.16.57v > sectio 12 > sectio 47 > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 93
Omnes etiam alba calceamenta habent, excepta tertia secundum speciem hominis non apparente; quoniam ipsae pulcherrimum opus sunt in hominibus qui desideria carnis in se ad nihilum deducunt, iuxta exemplum sui Salvatoris, quod est splendor splendidissimus; una earum hominem non simulante, quia non habet respectum ullius audaciae, semper sollicita et non negligens ut homo qui saepius sui ipsius per contumaciam obliviscitur, ipsa dispensatrix existens iustae admonitionis ut quisque fidelis iudicium Dei caute intueatur, et excepta quarta quae crystallinis calceamentis miro modo lucentibus calceatur; quoniam illa in voluntate sua se constringens, pergit lucidissimum iter Christi, ita mortem etiam in se ipsa per igneum ardorem Spiritus sancti suffocans.